Text
N ad conservandam memoriam Germanici Caesa
ris qui mori nunquam sic debuit senatus censuit faciendum esse senatus consultum de
honoribus meritis Germanici Caesaris atque ideo placuit uti age
retur de ea re consilio Tiberi Caesaris Augusti principis nostri atque uti libellus cum
copia sententiarum ipsi fieret atque is adsueta sibi indulgentia ex omnibus iis
honoribus quos habendos esse censebat senatus legerit eos quos Tiberius Caesar Augustus et
Augusta mater eius et Drusus Caesar materque Germanici Caesaris et Agrippina uxor eius
adhibita ab eis et deliberationi satis apte posse haberi existumaverint! de ea re ita censuere
placere uti Ianus marmoreus extrueretur in circo Flaminio pecunia publica posi
tus ad eum locum in quo statuae divo Augusto domuique Augustae iam dedicatae es
sent ab Caio Norbano Flacco cum signis devictarum gentium inauratis tituloque
in fronte eius Iani senatum populumque Romanum id monumentum marmoreum dedi
casse memoriae Germanici Caesaris cum iis Germanis bello superatis et deinceps
a Gallia summotis receptisque signis militaribus et vindicata fraudulenta clade
exercitus populi Romani ordinato statu Galliarum proconsul missus in transmarinas provincias Asiae
in conformandis iis regnisque eiusdem tractus ex mandatis Tiberi Caesaris Augusti imposito re
ge Armeniae non parcens labori suo priusquam decreto senatus ei ovatio conce
deretur ob rem publicam mortem obisset supraque eum Ianum statua Germanici Caesaris po
neretur in curru triumphali et circa latera eius statuae Drusi Germanici patris ei
us naturalis fratris Tiberi Caesaris Augusti et Antoniae matris eius et Agrippinae uxoris et Li
viae sororis et Tiberi Germanici fratris eius et filiorum et filiarum eius
alter Ianus fieret in montis Amani luco quod est in provincia Syria aut qualibet si quis
alius aptior locus Tiberio Caesari Augusto principi nostro videretur in regionibus quae in
curam et tutelam Germanico Caesari ex auctoritate Tiberi Caesaris Augusti pervenissent
item statua eius poneretur et titulus conveniens rebus gestis Germanici Caesaris
sculperetur tertius Ianus vel monumentum fieret apud ripam Rheni circa eum tumulum
quem Druso fratri Tiberi Caesaris Augusti principis nostri exercitus populi Romani excitasset ci
tus deinde permissu divi Augusti perfecisset itemque honorarius tumulus Germanici Cae
saris constitueretur accipientis eas supplicationes ab Germanis et praecipue ab Gal
lis Germanisque qui citra Rhenum incolant quorum civitates iussae essent ab divo
Augusto rem divinam ad tumulum Drusi facere atque darent memoriae eius solemne et ritua
le sacrificium parentantes quotannis in eo die quo Germanicus Caesar defunctus esset
et cum esset in ea regione
li Germanici Caesaris ex hoc senatus consulto factus
item placere uti marmoreum sepulcrum memoriae Germanici Caesaris extrueretur Antio
chiae in foro ubi corpus Germanici Caesaris crematum esset
atque Epidaphnae ubi Germanicus Caesar expirasset tribunal constitueretur
------ utique ante diem VI Idus Octobres quotannis apud eam aram] quae est
ante tumulum Germanici Caesaris in memoriam eius publice inferiae Manibus
eius mitterentur per magistros sodalium Augustalium pullis amictos togis quibus eo
rum ius fasque erit habere eo die sui coloris togam eodem ritu sacrifici quo
publice inferiae mittuntur Manibus Cai et Luci Caesarum cippusque aeneus prope eum
tumulum Germanici Caesaris similiter incideretur ut ea senatus consulta incisa essent quae
ad eius honores pertinentia essent neve quid eo die rei seriae publice agere
liceret magistratibus qui iure dicundo praeerunt in municipio aut colonia civium Romanorum aut Latinorum neve
die quae convivia publica posthac neve quae nuptiae civium Romanorum fierent aut sponsalia ne
ve qui pecuniam creditam ab aliquo sumeret alive daret neve ludi fierent aut
spectarentur neve quid ad ludos adhibiretur sic utique ludi Augustales scaenici
qui ante diem IV Idus Octobres fieri in memoriam divi Augusti solerent ut ante diem V Kalendas Novembres committerentur qua
dilatione harum nundinarum duarum post eum diem quo Germanicus Caesar extinctus
esset ne illo funebri ritu maereretur dies ludorum scaenicorum
M
Tiberio Caesari Augusto princi
pi nostro quod dies etiam
ori et adlocutioni
eiusumque eius probare
essent tribus urbanae et
tur pollicita esset itaque place
re senatui uti plebs urbana statuas Germanici Caesaris cum veste triumpha
li publice poneret in eis templis atque in eis areis publicis in quibus divus Augus
tus et Augusta Druso Germanico patri eius proposuissent cum inscriptione plebis urbanae
quinque et triginta tribuum itemque carmen quod Tiberius Caesar Augustus in eo ordine ante diem XVII Kalendas Ianuarias
de laudando Germanico mortuo proposuisset in aere incisum figeretur loco publico
quo patri eius placeret idque eo iustius futurum arbitrari senatum quod
libellus Tiberi Caesaris Augusti intumus et Germanici Caesaris fili eius non magis laudatio
nem quam vitae totius ordinem et virtutis eius verum testimonium contineret
aeternae tradi memoriae et ipse se velle non dissimulare eodem libello testatus
esset et esse utile iuventuti liberorum posterorumque nostrorum iudicaret
item quo testatior esset Drusi Caesaris pietas placere uti libellus quem is proxu
mo senatu recitasset in aere incideretur eoque loco figeretur quo patri eius ipsique placuisset
itemque hoc senatus consultum in aere incideretur cum eo senatus consulto quod factum est ante diem XVII Kalendas Ianuarias idque aes in Palatio in
porticu quae est ad Apollinis in templo quo senatus haberetur figeretur item senatum vel
le atque aequum censere quo facilius pietas omnium ordinum erga domum Augustam et consen
sus universorum civium memoria honoranda Germanici Caesaris appareret uti consules hoc
senatus consultum cum edicto suo proponerent iuberentque magistratus et legatos municipiorum et coloniar
um descriptum mittere in municipia et colonias Italiae et in eas colonias quae essent in
provinciis eos quoque qui in provincis praeessent recte atque ordine facturos si hoc senatus consultum de
dissent operam ut quam celeberrumo loco figeretur utique Marcus Messalla Marcus Aurelius
Cotta Maximus consules designati cum magistratum inissent primo quoque tempore cum per
auspicia liceret sine binum trinumve nundinum prodictione legem ad populum de
honoribus Germanici Caesaris ferendam curent censuere in senatu fuerunt CCLXXXV hoc senatus consultum per relatio
nem secundam factum est unum
tinque
eius templi utique Germanici Cae
saris fiant quae templo
rum divi Augusti
ludos Victoriae Caesaris
Augusti Tiberi Cae
saris Augusti in aede
Concordiae re
eae statuae equestres Germanici Caesaris quae
sunt praeferantur
ae curet utique ob quam
causam in publicum
utique in Palatio in porticu quae est ad Apollinis in eo templo in quo senatus
haberi solet inter imagines virorum inlustris ingeni Germanici Caesa
ris et Drusi Germanici patris eius naturalis fratrisque Tiberi Caesaris Augusti
quim ipse quoque fecundi ingeni fuit imagines ponantur supra capita
columnarum eius fastigii quo simulacrum Apollinis tegitur
utique Salii carminibus suis nomen Germanici Caesaris pro honorifi
ca memoria interponant qui honos Caio quoque Lucio Caesaribus fratribus Tiberi
Caesaris Augusti habitus est utique ad X centuriae Cai et Luci Caesarum quae
de consulibus et praetoribus destinandis suffragium ferre solent adiciantur
Senatus consultum; sogenannte Tabula Siarensis. Tafel bei Feldarbeiten entdeckt; 2. Fragment: (29,5) x (57) x 0,5 cm. Text und Ergänzungen nach J. González, ZPE 55, 1984.
AE 1983, 0515.AE 1984, 0508.AE 1986, 0275.AE 1986, 0308.AE 1989, 0408.J. González - F. Fernández, Iura 31, 1980, 135-137. - AE 1983.J. González, ZPE 55, 1984, 55-100. - AE 1984.J. González - F. Fernández, Iura 32, 1981, 1-36; Fotos. - AE 1984.D.S. Potter, ZPE 69, 1987, 269-276. (A)U. Schillinger-Häfele, ZPE 75, 1988, 73-81.C. Nicolet, MEFR 100, 1988, 827-866; fig. 1-3. - AE 1989.W.D. Lebek, ZPE 78, 1989, 45-82.AE 1991, 0020.AE 1996, 1113.AE 1999, 0031.AE 1999, 0891.O. Stoll, MAZ 2, 1995, 176. - AE 1996.Á. Sánchez-Ostiz Gutiérrez, Tabula Siarensis: edición, traducción y comentario (Pamplona 1999). - AE 1999.